no image
DDbDP-text
Lucio Lolliano Avito Tito Statilio Maximo consulibus Idibus
Octobribus anno VIII Imperatoris Caesaris Titi Aeli
Hadriani Antonini Augusti Pii mense
Phaophi die XVIII Alexandreae ad Aegyptum.
descriptum et recognitum ex tabula albi
professionum, quibus liberi nati sunt,
quae proposita erat in Atrio magno, in qua
scriptum fuit id, quod infra scriptum est.
Lucio Lolliano Avito Tito Statilio Maximo consulibus anno VII
Imperatoris Caesaris Titi Aeli Hadriani Antonini
Augusti Pii Lucio Valerio Proculo praefecto Aegypti
professiones liberorum acceptae citra causarum cognitionem tabula II et post alia
pagina II, item anno VIII Imperatoris Antonini domini nostri isdem consulibus item pagina III Idibus Septembribus
Marcus Valerius Turbo filium natum
Marcum Valerium Maximum ex Antonia
Casullute XV Kalendas Septembres
quae proxumae fuerunt crescentes ad Kalendas.Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.