Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · other
chla.3.200
Inscriptions (1)
Inscription #1
· Latin
· Latin
Transcription
Caius Fabullius Macer, optio classis praetoriae Misenatium, triere Tigride, emit puerum, natione transfluminianum, nomine Abban quem et Eutychen, siue quo alio nomine uocatur, annorum circiter septem, pretio denariorum ducentorum et capitulario portitorio, de Quinto Iulio Prisco, milite classis eiusdem et triere eadem. eum pue rum sanum esse ex edicto, et si quis eum puerum partemue quam eius euicerit, simplam pecuniam sine denuntiatione recte dare stipulatus est Fabul lius Macer, spopondit Quintus Iulius Priscus: id fide sua et auctoritate esse iussit Caius Iulius Antiochus, mani pularius triere Uirtute. eosque denarios ducentos, qui supra scripti sunt, probos recte numeratos accepisse et habere dixit Quintus Iulius Priscus, uenditor, a Caio Fabullio Macro, emptore, et tradedisse ei mancipium supra scriptum Eutychen bonis condicionibus actum Seleuciae Pieriae, in castris, in hibernis uexilla tionis classis praetoriae Misenatium, viiii kalendas Iunias Quinto Seruilio Pudente et A Fufidio Pollione consulibuscos Quintus Iulius Priscus, miles triere Tigride, uendedi Caio Fabullio Macro, optioni triere eadem, puerum meum Abbam quem et Eutychen et re cepi pretium denarios ducentos ita ut supra scriptum est. Caius Iulius Syrianus, suboptio triere Libero Patre, scripsicripsi rogatus pro Gaio Iulio AntiochoAntiihoco, manipulario triere Uirtute qui negauit se litterasliteras scire, eum spondere et fide suam et auctoritate esse iubere Abban quem et Eutychencuen ed eutucen puerum eted pretium eius denarios ducentos ita ut supra s scriptum est. Caius Arruntius Ualens, suboptio triere Salute, signaui. Caius Iulius Isidorus, centurio triere Prouidentia, signaui. Gaius Iulius Demetrius, buccinatorisbucinatoris, pricipalis, triere Uirtute, signaui. Domitius triere Prouidentia signaui. ἔτους δ οϛ Ἀρτεμισίου κδδκ Δομέτιος Γερμανὸς μισθωτὴς κυιντανῆς Μεισηνάτων ἔχω δεκά την πράσεως τοῦ παιδείου Ἀββᾶ τοῦ καὶ Εὐτύχη.Cross-references (3)
- TM-Text 11654 primary
- DDbDP-Text chla;3;200 tier-1
- HGV-Text 11654 tier-1
About this record's data
- From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
- AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
- Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
- Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.