no image
DDbDP-text
Private Letter via APIS-papyrus
Linked by Trismegistos ID
TM 27080.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[ctr]
Claudius Terentianus Claudio Tiberiano domino et patri carissimo
plurimam salutem
ante omnia opto te fortem et hilarem et salvum mihi esse cum nostris omnibus quotiensque autem a te habeonovum mihi bene est scias me pater accepisse[…] anaboladium et tunicam et pannos braciles et ab Nepotiano pau
[…]a spe amara palpatum tu autem dedisti illi asperos pervenies
optatissimus…… mihi felix ad annum optime scis et tu quantum collegissit mentitus scias autem rapi me in Syriam exiturum cum vexillo
et rogavi illum dare mihi ille autem negavit se habere asperos ait mihi si
non mi reddas …[…]…ri[…]… referam patri tuo et nisi quod opus mihi fuit
ut […]…[…]…[…]…[…] reddidissem illi libenter ut reciperes ab
illo nostrum involucrum probavere se in class August Alexandrin et Kalabel
et Deipistus[…]h[…]…[…]uam s[…]nullus computavit casus suae vitae[…]…[…]…[…] neque la…[…]nec ob haec
Marcellum odi quoniam nihil mihi pro dis fuerunt nisi verba
nullius concepi odium et ivi me obicere navi et per eos me probavi in classe
ne tibi paream a spe amara palpatum vagari quasi fugitivum oro et rogo
te pater neminem habeo enim carum nisi secundum deos te ut mittasmihi per Valerium gladium pugnatorium et lanceam et dolabram et copulam et lonchas duas quam optimas et byrrum castalinum et tunicam bracilem cum bracis meis ut habeam quoniam
extrivi tunicam antequam me probarem in militiam bracae autem
novae positae sunt et si quid missurus es inscribe omnia et
signa mihi scribe in epistula ne quid mutetur dum adfer
tur et si scribes mihi epistulam inscribas in liburna
Neptuni scias domo nostrae deorum beneficio omnia
recte esse misi tibi amphoras II olivarum
colymbade una et una nigra amphorae istae sunt pares
illis medianis quas misi ex eis potes et has cognoscere rogo et
oro te pater ut eas ad Delta mercatoria navi ut emas et mittas
tres tocadas[…]abest la…[…]s…[…]ni ut[…]r
[ms]
salutat te mater mea et Ptolemaeus pater meus et fratres mei omnes
saluta et Aphrodisiam et Isitychen et[…]
…[…]Serenum scribam et Marcellum collegam tuum et Tere
ntium collegam tuum et omnes contubernales tuos bene valere te opto
multis annis cum tuis omnibus
valeSpotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.