no image
DDbDP-text
Private Letter via APIS-papyrus
Linked by Trismegistos ID
TM 27081.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[r,1]
Claudius Terentianus Claudio Tiberiano patri suo et domino plurimam salutem
ante omnia opto te bene valere quae mihi ma
xime vota sunt scias me pater accepisse
res quas mihi misisti per …[…]ium Th…[…]
vetranum et per Numesianum ……
et palliolum et ago tibi gratias quod me dignum
habuisti et securum fecisti misi tibi pater per
Martialem involucrum concosutum in quo
habes amicula par unum amictoria par unum sabana par unum saccos par unum et stragulum lineum
emeram autem illuc cum culcita et pulvino
et me iacente in liburna sublata mihi sunt
et habes in involucrum amictorium singulare hoc tibi mater mea misit et accipias
caveam gallinariam in qua habes sunthes[…]
vitrias et phialas quinarias parunum et calices paria sex et chartas scholares duas
et in charta atramentum et calamos quinque
et panes Alexandrinos viginti rogo te pater
ut contentus sis ista modo si non iacuissem
sperabam me plura tibi missurum et
iterum spero si vixero rogo te pater si tibi videbitur ut mittas mihi inde caligas cori
subtalares et udones par caligae autem nucleatae nugae sunt bis me in mense calcio
et rogo ut mihi mittas dolabram eam quam
mihi misisti optionem illam mihi abstulisse sed gratias illi ago meliorem aliamihi praestat et praeterea oro et
[r,2,ctr]
rogo te pater ut continuo mihi
rescribas de salute tua
te habere bonam reaccepta sol
licitus sum autem de vice in domo
nisi mihi rescribas et si deus
voluerit spero me frugaliter
victurum et in cohortem
transferri hic autem sine aere
nihil fiet neque epistulae commendaticiae nihil valent nisi
si qui sibi adiutaverit rogo pater
ut continuo mihi rescribas
et scias Carpum hic errasse et
inventum esse Dios in legione
et accepisse me pro illo denarios VI
salutat te mater mea et pater
et fratres mei et scias domo perbene omnia recte esse saluta
Aphrodisiam et Isitychen saluta Arrium centurionem cum suis et
Saturninum scribam cum suis
et Capitonem centurionem cum
suis et Cassium optionem cum suis
etTurannium optionem cum suis
et Sallustium cum suis et Terentium gubernatorem et Frontonem
cum suis et Sempronium Italicum et Publicium et Severinum
et Marcellum collegam tuum et
Lucium saluta Serenum scribam
cum suis saluta omnes contubernales nostros
vale mihi
[r,2,md]
bene valere te opto multis annis
felicissime in perpetuo vale
[v]
Claudius Terentianus Claudio Tiberiano
[…]… Terentianus
trade Claudio Tiberiano patri
a Claudio Terentiano filioSpotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.