no image
DDbDP-text
Linked by Trismegistos ID
TM 66432.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[column 1]
[…]graue uidetur quinque decuriis in iungi
illud certe facite ut caueátis ne quis
qui est quattuor et uiginti annórum reciperator
detur neque enim inicum est ut puto hos
causas servitútis libertátisque iúdicare
qui ad res suás agendas nihil legis Laetoriae
utantur auxilió
[…]puto patres conscripti saepe quidem et alias sed hóc
maxime tempore animaduertisse me mirificas
agentium artes qui subscriptó iúdició cum
[…]cum iúdicem
[…]et nec
[…]s inter
[…]stet
[…]…on profi
[…]…cite
[…]giunt
[…]órem est
[…]antur
[…]ae
[…]ore ne
[column 2]
tenuisse causam petitóri expediat
hae ne procedant artes male agentibus si
uobis uidetur patres conscripti decernámus ut etiam
prólátis rebus iis iúdicibus necessitas iudicandi
imponátur qui intrá rerum agendárum dies
incohata iudicia non peregerint nec
defuturas ignoro fraudes monstróse agentibus
multas aduersus quas excogitabimus spero
remedia interim hanc praeclúsisse
nimium volgatam omnibus malas lites
habentibus satis est, nam quidem accusatórum regnum ferre nulló modó possum
qui cum apud curiosum consilium inimicos suos
reos fecerunt relincunt eós in albó pendentes
et ipsi tanquam nihil egerint peregrinantur
cum rerum magis natura quam leges tam
accusatórem quam reum copulatum constrictumque habeat adiuuant quidem hoc
propositum accusatorum et reórum
deliciae quo minus inuidiosum sit eórum
tále factum qui iam squalórem sumere
barbamque et capillum summittere
[column 3]
suá causa quó magis miserabilis uideatur
fastidiunt sed uideant ipsi quid haec sibi a natura
data instrumenta miserationis prosint
accusatoribus quidem nos ita adimamus
hanc regni impotentiam ut potestatem
faciamus praetori praeteritis inquisitionis
diebus citandi accusatorem et si neque aderit neque excusabitur pronuntiet calumniae
causa negótium falsum fecisse uideri eum
haec patres conscripti si uobis placent statim significate
simpliciter et ex animi uestri sententia sin
displicent aliam reperite sed hic intra
templum remedia aut si ad cogitándum
uoltis sumere tempus fortasse laxius, sumite
dum quocumque loci uocati fueritis propriam
memineritis uobis dicendam esse sententiam
minime enim decorum est patres conscripti maiestati
huius ordinis hic unum tantummodo me
consulem designátum deinscriptam ex
relatione consulum ad uerbum dicere
sententiam ceteros unum uerbum dicere
adsentior deinde cum exierint diximus
ΑρνSpotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.