Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · other
chla.11.496
Inscriptions (1)
Inscription #1
· Latin
· Latin
Transcription
quicunque mihi ex ea, quae uxor mea est, tempore mortis meae natus natave erit , mihi heres esto suntove . quod si unus unave ex his , quicunque natus natave erit eruntve , moriatur , erogatio hereditatis pro portione maior esto. cum autem sciam mihi non licere per testamentum plus quam quodquob in lege Fufiam Caninia conprehensum sit manumittere, rogo, heres carissimekarissime , manumittas ei non obstet fugitivorum servorum meorum numerus si quid ego post hoc testamentum meum nuncupatum codicillis charta membrana aliove quo genere scriptum signatumque reliquero, quo non recto tes tamenti iure legumve dari quid aut fieri iusse ro, aut si quid vel vivus dedi donavi dedero donavero vel liberum liberamve esse vetuero aut seervum servamve, ratum esto ac si in hóc tes tamento cautum conprehensumve esset . huic testamento dolus malus abesto . familiam pecuniamque testamenti faciendi causa emit quis sestertio i libripendis loco quis, antestatus est quem.Cross-references (3)
- TM-Text 28696 primary
- DDbDP-Text chla;11;496 tier-1
- HGV-Text 28696 tier-1
About this record's data
- From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
- AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
- Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
- Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.