Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.2.34

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114817. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[… ? lines lost …] […]bus[…]suis […] […]m per supradicta loca ad se p[…]rius[…]c[…] nostrae sanctae Anastasiae possideri me […] interposita cautionis nostrae adstringit, et […] […]emus obnoxii, ita in tuae dominationis heredumque tuorum iura venientes, nobis a te antea centum viginti solidos, quos praecedenti tempore, ut fati sumus, nobis et his, qui absentes sunt, sub eo praetexto mutuasti, nunc alios sexaginta auri solidos […]e[…]…[…] […]ta[…] in sedecim annos undecim […], qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta exceptis decem solidis singuli et in solidum nos obligantes atque fidedicentes[…] accepisse profitemur, et si qua[…]tum ad tempus s[…]um est omnino quod nobis tale magno pretio adimplevisti, gratias agentes etiam deo et tibi, quia ita tuis remediis nobis subvenisti, ut gravibus nos periculis eliberares. ut ergo debitum suprascriptum transiret in pretio, et communis definitione consensus possessionis tibi utriusque mutaret arbitrium, quapropter praefatas octo uncias paludis cum omnibus ad se pertinentibus vel adiacentibus praedictae iuris ecclesiae nostrae nobis scilicet competentes huius in solutum cessionis tibi sollemnitate concedimus , transferentes universum legaliter eiusdem paludis vel omnium sibi adiacentium ius ad tua iura dominiumque praesentis seriem documenti, quod iam non ut creditor , sed ut dominus, legitima validitate perfectus ab huius temporis ac in solutum cessione possideas, habiturus licentiam possidendi nec non ad tuos posteros transferendi, vel quibuscumque contractibus alienare malueris, cunctis emptionis et venditionis sollemnibus , quae legum praefixit auctoritas , huic contractui competenter adhibitis evictionis duplariae robore pariter attributo, rei quoque melioratae expensis atque laboribus tibi simul pariter universaliter sarciendis . si quis praedictas paludes et universa sibi adiacentia vel pro parte aut in integro quod absit, evicerit , quatenus in duplum tibi a nobis cuncta legaliter impleantur, sicut leges in venditionum contractibus constituisse monstrantur. illud etiam spondimus singuli alterutrum invicem nos obligantes atque fidedicentes , ut si forte quis comministrorum nostrorum, qui nunc absentes sunt , quolibet tempore redientes contra hanc nostram deliberationem, quod non credimus, venire temptaverint , sive ipsi aut forsitan futurus episcopus , tunc promittimus nos aut de reditibus suprascriptae ecclesiae nostrae exp[…] […]et[…]ep[…]li a vobis suprascriptis accepimus in pretio eis recompensare aut certe, si habuerimus aliquid venundare , ex pretio portionis nostrae eisdem universa portione eorum, qui advenerint, adimplere, ea minus ne de propriis facultatibus nostris eisdem, ut diximus, satisfacere pollicemur sine cuiuslibet iudicis auctoritatem , et […] indemnitatem tuam heredumque tuorum nos heredesque nostros ex omnibus periculis salvam facere per hunc documentum spondemus, absque aliqua altercatione vel controversia , nullove tempore vel quandoque nos heredesque nostri sint absoluti, si, quod absit, vos heredes […]l[…]b[…]aliqua sustinueritis detrimenta, donec vobis omnis quantitas, quae nobis in pretio est per hoc documento completa, in integro secundum leges et edicta cuncta a nobis nostrisque heredibus tibi tuisque posteris impleantur , et ad cumulum tui firmitatis dominii suprascripta cautio centum viginti solidorum a nobis tibi emissa pro tui dominii, ut diximus, firmitatem penes te placuit resideri , ut in posterum qualibet nostra heredumque nostrorum vel collibertorum comministrorumnostrorum publico privatove iudicio repetitio vel causatio sit generaliter amputata, Aquilianae quoque Nervianae legum vigore subiungent[…], sed et stipulationis validitate legitima sollemnitate adicienti. Traditionem praeterea corporalem pro translatione dominii nostri fidei publicae testimonio tibi suprascripto Petro viro reverendo defensori, comparatori, actoribusque tuis iuxta fidem traditionis epistulae huic documento consenti[…] fieri damus, tribuimus et concedimus licentiam, ita ut in traditione corporali facienda in nullo penitus nostra exploretur nec quaeratur praesentia , omni vis , metus ac doli suspicione calcata, universis praeterea refragationibus cauti et non numerati quaestionibusque sublatis , quia et antea, ut superius interfati sumus, centum viginti solidos capitaneos a te secundum fidem cautionis, qui nostris nostrorumque omnium necessitatibus proficerunt, accepisse ostendimur, et nunc reliquos sexaginta auri solidos numeratione facta et traditione in pretio rei suprascriptae reputatis, ut superius, legitimis accepisse dinoscimur , qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta exceptis decem solidis, qui nobis de usura a te sunt relaxati. hoc autem in solutum cessionis venditionisque documentum Deusdedit, forensi civitatis Classis Ravennatis, noto rogatarioque nostro, scribendum dictavimus , in quo subter, posteaquam nobis ad singula est ab scriptore relictum, diligenter intelligentes manibus nostris subscriptiones vel signa impressimus , simul et testes pariter, ut subscriberent, conrogavimus. alligandi quoque archivalibus gestis, ubi vel quandoque eligeritis , omissa nostra professione damus, tribuimus et concedimus licentiam, stipulantique tibi Petro viro reverendo defensori, comparatori, spopondimus nos qui supra , universus clerus, idest Optarit et Vitalianus presbyteri, Suniefridus diaconus, Petrus subdiaconus, Wiliarit et Paulus clerici nec non et Minnulus et Danihel, Theudi la, Mirica et Sindila spodei , Costila, Gudelivus, Guderit, Hosbut et Benenatus ostiarii , Wiliarit et Amalatheus idem spodei singuli et in solido invicem nos innodantes, in solutum cedentes ac venditores, ad omnia suprascripta. actum die et decies post consulatum suprascripti. [… 4 lines lost …] signum † Vitaliani presbyteri, suprascripti venditoris, qui faciente imbecillitate oculorum subscribere non potuit, signum fecit. [… 4 lines lost …] ego Petrus, subdiaconus ecclesiae gothicae sanctae Anastasiae, huic in solutum cessionis venditionisque et documentum paludis suprascriptorum cum omnibus ad se pertinentibus, a me vel suprascriptis collibertis vel comministris meis factum vobis, suprascripto Petro viro reverendo defensori, comparatori, ad omnia suprascripta relegi, consensi et suscripsi, et testes, ut subscriberent, pariter conrogavimus, et pretium centum octoginta solidos, id est centum viginti per cautionem antea accepisse profitemur, et nunc de praesenti alios sexaginta solidos percepimus. […]. signum † Wiliarit clerici, suprascripti venditoris, qui faciente imbecillitate oculorum subscribere non potuit ideoque signum fecit. ego Paulus, clericus ecclesiae legis Gothorum sanctae Anastasiae, huic documento a nobis facto subscripsi, et pretium auri solidos centum octoginta , hoc est centum viginti per cautionem antea accepimus et nunc de praesenti alios sexaginta solidos de praesenti percipisse videmur pro paludes suprascriptas. […]la defensor huic documento a nobis facto subscripsi, et pretio auri solidos centum octoginta , hoc est centum viginti per cautionem antea accepisse videmur, de praesenti alios sexaginta solidos de praesenti percipisse videmur pro paludes suprascriptas. ego Willienant huic documento a nobis facto subscripsi, et pretium auri solidos centum octoginta , hoc est centum viginti per cautionem antea accepimus, et nunc de praesenti alios sexaginta solidos de praesenti percipisse videmur pro paludes suprascriptas. ego Igila huic documento a nobis facto subscripsi, et pretium auri solidos centum viginti per cautionem antea accepimus, et nunc de praesenti alios sexaginta solidos de praesenti percepisse videmur pro paludes suprascriptas. ego Theudila, clericus ecclesiae suprascriptae legis Gothorum sanctae Anastasiae, huic documento de paludibus suprascriptis a nobis facto subscripsi, et cento viginti solidos antea accepimus per cautionem, et nunc de praesenti alios sexaginta solidos accepimus, ac sic fient solidi centum octoginta . [… 4 lines lost …] signum † Sinthilanis, spodei suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. signum † Costilanis, ostiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. signum † Gudelivi, ostiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. signum † Guderit, ostiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. signum † Hosbut, ostiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. signum † Benenati, ostiarii suprascriptae basilicae Gothorum, venditoris. [… 4 lines lost …] [… ? lines lost …]

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.