Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.2.44

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114820. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[…] […] petitioni vestrae, quae habetur in subditis, libenter accomodamus assensum, ob hoc quia nec munificentia deperit, nec percipientibus in perpetuum, quod datur, adquiritur. et quoniam sperastis, uti sex uncias principales in integro domus cum superioribus et inferioribus et sex uncias familiaricae, curte et orticellum in integro, et omnibus adiacentibus et pertinentibus, atque quattuor uncias balnei cum vaso, fistulis et omne ordinatione sua, sed et alias sex uncias familiaricae positae super fluvio ante balneum et ortum praedictae domus, quae domus ex calce cemento usque ad tigno constructa, tegulis et imbricibus una cum familiarica sua tecta, cum putea et puteales seu labellis et arca saxea in curte sed et pistrino intra praedicta familiarica cum furno, machinis, rota […]uncias principales in integro massae, quae vocatur Uttianus cum omnibus fundis, casalibus vel appendicibus ad praedictam pertinentibus massam, cum […]ris, olivetis, silvis, salectis, pratis, pascuis, positum territorio Ariminensi ante sanctum Iohannem, qui vocatur in Cumputo, inter adfines a singulis lateribus strata publica et fundum Organianum seu fundum […], verum etiam et sex uncias domus positae intra civitatem Ariminensem cum curte, familiarica et omnibus membris suis, quae domus ex calce caemento usque ad tigno constructa est, tegulis et imbricibus tecta, super forum, nec non et […] atque ex iura quondam Apollinarii, eminentissimae memoriae viri, genitoris vestri, per piam eius dipositionem ad nostram sanctam pervenerunt ecclesiam secundum notitiam subter adnexa, enfyteuticario modo postulavistis largiri, si minime cuiquam a vobis antea per enfyteusim sunt largita, vobis, cu[…]m supra, theodoro glorioso praefecturio, qui et Calliopa, et Annae iugalibus et filiis tuis legitimis, cui supra Theodoro, qui et Calliopa, glorioso praefecturio, donec vos divinitas in hac luce iusserit permanere, sub septinos aureos infiguratos […]vestris propriis expensis seu laboribus fabricare restaurare sed et massam seu reperiuntur pastinare, propaginare, defensare et in omnibus meliorare Deo debeatis adiutore, nihilque vobis de omni expensa, quam inibi feceritis, a nostrae sanctae ecclesiae actionariis in superius affixa pensione quoquo modo debeatis reputare, nullamque tarditate aut neglecto tam ad inferendam suprascriptam pensionem quam ad restaurationem vel culturam praedictis locis facere debeatis, et ante nominatam pensionem omne martio mense sine aliqua excusatione aut dilatione nostrae sanctae ecclesiae actionariis persolvere debeatis […]e refundere audeatis sed nec aliquando adversus sanctam nostram , benefactricem vestram, Ravennatem ecclesiam cuiquam contra iustitiam tractare aut agere per quovis ingenio aut argumento, nisi pro propria causa, si contigerit, per iustitiam tantummodo ventilare debeatis. quod si in aliqua tarditate aut neglecto vel controversia inventi fueritis extra agere de superius a vobis pollicitis condicionibus, non solum de hoc praecepto recadere verum etiam primitus exacta a vobis poena, quae in vestra petitione tenetur in subditis; et si non persolveritis multotiens dictam pensionem infra biennium, ut leges censent, tunc post poenae solutionem licentia sit nostrae sanctae ecclesiae actionariis vos exinde expellere et qualiter praeviderint ordinare, sed et post transitum vestrum, quorum supra, quando Deo placuerit, totiens dicta loca cum omnia, quae inibi a vobis acuta, facta meliorataque fuerint, ad ius dominiumque sanctae nostrae Ravennatis, cuius est proprietas, revertantur ecclesiae; quam praeceptionis nostrae paginam Paulo, notario sanctae nostrae Ravennatis ecclesiae, scribendam dictavimus, in qua et nos propria manu subscripsimus, die, anno, imp st et consule suprascripto. † legimus

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.