Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.2.29

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

Rufio Petronio Nicomago Cethego viro clarissimo consule, sub die […]Ravennae apud Firmilianum Ursum magistratum, praesentibus Aelio Iohanne viro laudabili, Melminio Tranquillo et Flavio Floriano viro laudabili pro Melminio Rustico principalibus, rusticus vir reverendus, acolythus sanctae ecclesiae catholicae Romanae, dixit, a praesenti Flavio Basilio viro honesto, argentario, spatium agri, cui vocabulum est Vetereca, situm territorio Ravennati, placito et definito pretio auri solidos numero decem et octo secundum fidem instrumentorum me optimo iure certum est comparasse; verum quia ipsa instrumenta venditionum prae manibus gero, quaeso a competenti officio suscipi iubeatis, legi et actis inseri ipsum quoque suprascriptum venditorem interrogari dignemini, si ipse ea mihi fecerit, atque si Flavio Vitali viro honesto, forensi, conscribenda dictaverit, vel si subter subscripserit et testes, ut subscriberent, conrogaverit, pretium placitum omne perciperit, aut si traditionem mihi sollemniter celebraverit, vel quam habeat voluntatem his actis edicere non gravetur. Firmilianus Ursus magistratus dixit, primitus suscipiantur instrumenta venditionum, quae offeruntur, et legantur. cumque traditae fuissent, et recitatum est, Rufio Petronio Nicomago Cethego viro clarissimo consule, sub die Nonarum Februariarum, Ravennae. Flavius Vitalis vir honestus, forensis, scripsi rogatus et petitus a Flavio Basilio viro honesto, argentario, ipso praesente mihique dictante, consentiente et subter manu sua subscribente, quique fatetur se distraxisse, et distraxit, atque tradidisse, et tradidit, Rustico acolytho ecclesiae catholicae Romanae iure directo, heredibus posterisque eius, idest spatium agri, cui vocabulum est Vetereca, situm territorio Ravennati inter adfines fundum Pictulis iuris ecclesiae catholicae Ravennatis, heredes Cassiani laudabilis memoriae viri atque ipsum comparatorem qua quemque tangit et populum. veniens sibi idem spatium qui supra venditor profitetur ex comparatione Demetri devotae memoriae, quondam germanum eius, qui spatius agri suprascriptus hac die distractus est, optimus maximusque est, finibus, terminis, spatiis, aditibus, pascuis, sationibus, arbustis, arboribus fructiferis diversis generibus limitibusque suis omnibus omnique iure proprietateque sua, sicuti a suprascripto venditore possessus est atque [… ? lines lost …]

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.