Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.2.32

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114815. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

dominis praedicabilibus et colendis parentibus defensori, magistratui quinquennali cunctoque ordini curiae civitatis Faventinae Milanius et Gerontius p p salutem. in gravitatis vestrae notitia credidimus deponendum, noverit laudabilitas vestra nos hac die optimo iure et legibus distraxisse, et distraximus, Laurentio viro strenuo id est ex fundo Roborata uncia una semis cum aedificio et omni iure instructo instrumentoque eius omnibusque ad se pertinentibus, sicut textus instrumentorum, qui in Ravennati urbe confecti sunt, perceptoque in praesenti pretio placito et definito id est auri solidos quinque triens . quia in vestro est territorio constituta, atque sola ei deest traditio, ideoque domini et iure colendi parentes accepta hac epistula nostra laudabilitas vestra dignabitur memorato comparatori eiusque hominibus ex more solemnem fieri traditionem, legi actisque vestris indi; tabulario quoque civitatis vestrae admonere curabitis, ut caespitis iugationem memorati loci, quod in documentis insertum est, sicut supra legitur eidem comparatori actoribusque eius designari praecipiatis, ut omnia a praesente tertia indictione ad suum dominium pertinere cognoscat. quam epistulam traditionis Eventio notario scribendam dictavimus, in qua subter manibus propriis signa fecimus et testibus obtulimus subscribendam et ad laudabilitatem vestram direximus sub die XII Kalendarum Aprilium, sexies post consulatum paulini iunionis viri clarissimi, indictioneiii. signum † Milani viri honesti, suprascripti venditoris. signum † Geronti viri honesti, suprascripti venditoris. ego Petrus, vir strenuus, huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Melanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi. Danihel vir strenuus huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Milanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi. […]. ego Iohannis vir strenuus huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Melanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.