Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.1.14plus15

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114843. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[1] imp […] Ravennae apud Melminium Laurentium […]praesentibus […]Theodosio viro clarissimo atque Melminiis Bonifacio et Iohanne Iuniore principalibus, defensores sanctae ecclesiae catholicae Ravennatis dixerunt: […] Bonus vir honestus bracarius eiusque coniunx Martyria de eo, quod ipsius chartulae donationis inferius ad singula textus[…]uti eadem a competenti officio suscepi iubeatis, legi actisque indi; deinde una nobiscum principales […] donatores dirigi iubeatis, ita ut, dum eisdem chartula donationis ostensa relectaque fuerit, si a se in antedictam […] civitatis Ravennatis scribendam dictaverint, et ipsi in eadem manibus propriis signa impresserit testesque, utsubscriberent, […]seu quam habeant voluntatem, his actis edicere non morentur. magistratus dixit: suscipiatur […] sanctae ecclesiae Ravennatis offertur, et a competenti percurratur officio. cumque tradita fuisset, et recitatum est: imp …Martiarum, indictione quinta, Ravennae. dominae sanctae et per omnia venerabili ecclesiae catholicae Ravennati Bonus vir honestus bracarius et Martyria […] salutem […] res et domum quam sunt periturae, et ideo hac consideratione commoniti praesenti vobis defensoribus […] donamus, cedimus, tradimus ac mancipamus sex uncias totius substantiae nostrae in mobilibus in immobilibus […]repperiri, ut dictum est, in rusticis urbanisque praediis, exceptis mancipiis et septem semis unciis fundi Quadrantulae […] liberum sortiamini ex nostro permisso arbitrium; quae res nobis universae obvenerunt tam ex proprio […]mus huius ecclesiae, quemadmodum et a nobis vel auctoribus nostris constat esse possessum, [2] […] […] dominiu[…] […] modis omnibus […] […]civitatisRavennatis scribendam dictavimus,[…] […]promittentes, si necess […] […]signum[…]eius, donatricis, […] […]sicut superius legitur, rogatus a Bono […] […]unciarum […] […]e[…] […]sicut superius legitur, rogatus a Bono […] […]totius substantiae […] […]praesentia […] […]rogatus a Bono viro honesto brac[…] […] sex unciarum […] [3] magistratus dixit: lecta chartula donationis in acta migravit. et adiecit: secundum petitionem defensorum sanctae ecclesiae Ravennatis pergant nunc de praesenti Melminius Bonifatius vir laudabilis una cum Gunderit exceptore ad Bonum virum honestum bracarium eiusque coniugem Martyriam, donatores, ita ut, dum eisdem chartula donationis ostensa relectaque fuerit, si a se in supradictam ecclesiam Ravennatem factam esse cognoscent, vel quid responsi dederint, actis renuntietur. cumque itum fuisset et paulo post regressum ad publicum, praesentibus quibus supra, Melminius Bonifatius vir laudabilis sed et Gunderit exceptor dixerunt: sicut praecepit laudabilitas vestra, perreximus ad saepedictos donatores, Bonum virum honestum bracarium et ad eiusque coniugem Martyriam honestam feminam, quibusque, dum a nobis eisdem chartula donationis ostensa relectaque fuisset, ita dederunt responsum, se eam Liberio tabellioni huius civitatis Ravennatis scribendam dictavissent, et ipsi in eadem manibus propriis signa fecissent testesque, ut subscriberent, pariter conrogavissent; per qua se donavisse professi sunt eidem sanctae ecclesiae catholicae Ravennati, in qua vir beatissimus Petrus archiepiscopus praeesse videtur, id est sex uncias totius substantiae suae, excepto mancipiis sed et septem semis uncias fundi suprascripte Quadrantulae, sub reservatione ususfructus dierum vitae eorum, iure directo, in perpetuo eaedem ecclesiae Ravennati possidendum, quam etiam gestis laudabilitatis vestrae allegare desiderant, et in hac se voluntate perduraturi esse promittunt, his actis profitemur. magistratus dixit: accepta responsione praesentum Melmini Bonifati viri laudabilis pariterque et Gunderit exceptoris, quid nunc amplius defensores fieri desiderant, prosequantur. defensores sanctae ecclesiae catholicae huius Ravennatis dixerunt: quoniam omnia suo ordine, quae ad firmitatem chartulae donationis pertinebant, rite adimpleta sunt, ideoque petimus laudabilitatem vestram, optimi magistratus, ut gesta nobis propter munimen ecclesiae nostrae a competenti officio edi iubeatis ex more. Melminius Laurentius et iterum magistratus dixit: ut petisti, gesta vobis dabuntur ex more. Melminius Laurentius et iterum magistratus gesta apud me habita recognovi. ego Laurentius. Melminius Bonifatius vir laudabilis his gestis apud nos habitis subscripsi. ego Bonifatius subscripsi. Melminius Iohannis Iunior his gestis apud Gunderit exceptor curiae civitatis nos habitis subscripsi. Iohannis. Ravennatis his gestis edidi.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.