Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.1.18plus19

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114805. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[FrA] [… ? lines lost …] […] retinui pro sollemni et legitima atque corporali traditione, sicut legum cauta praecipiunt, his actis vero quinque dierum usumfructum. me item […]memorata immobilia omnia praedia cum[…] […]e[…]e[…]e[…]e[…] [… 9 lines lost …] [FrB] […] me haec omnia, quae praesens donationis textus eloquitur, inviolabiliter conservare atque adimplere, cui rei dolum malum abesse afuturumque esse pro mitto, et hanc donationis a me factae chartulam omni vi, dolo malo, metu et circumscriptione cessante Theodosio viro honesto, tabellioni urbis Romae, noto rogatarioque meo, scribendam dictavi, cuique subter manu propria agnovi, subscripsi, testibus a me rogatis obtuli subscribendam. allegandi etiam gestis, quibus vobis placuerit, et tempore, quo volueritis, non spectata alia mea professione concedo ex more licentiam, de qua re quibusque omnibus stipulanti tibi, beatissimo Domino meo, et actoribus suprascriptae sanctae ecclesiae Ravennatis ego Stephanus, magnificus illustrius graecus donator, in verbis sollemnibus spopondi, et hanc donationem vobis in praesenti contradedi. actum Roma imperio, die, anno et indictione suprascripta. Φλ Στεφανος ιλλουστρις κονμανενς […] εν κιβιτατε Νεαπολιταν[…] υικ καρτουλε α διε πρεσεντι δονατιονις δε σοπρα ισκριπτα ομνια ενμοβιλια πρεδια κυι σουντ τερριτοριο Αγουβινο ουβι ουβι σεου εντρο κιβιτατε σεου φορι κιβιτατε ιουρις μει α με φακτε εν σανκτα εκκλεσια Ραβεννατε αδ ομνυα σοπρα ισκριπτα ρελεγι κονσενσι ετ σουσκριψι ετ τεστες κυι σουσκριβερεντ ρογαβι. Ioannes, domesticus numeri Dacorum, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi ei competit, factae ab Istefano magnifico graeco illustrio in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. Vasacius, vir clarissimus, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitatem seu foris civitatem, ubi ubi et competit, factae ab Istefano magnifico graeco illustrio in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. Chrisogonus, vir clarissimus, cancellarius, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi et competit, factae ab Istefano magnifico illustrio graeco in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. ego Marinus, vir honestus, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia mobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi ei competit, factae ab Istefano magnifico illustrio graeco in sancta ecclesia Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. Domnicis, vir clarissimus, optio numeri Sermisiani, huic chartulae a die praesenti donationis de suprascripta omnia immobilia praedia, quae sunt territorio Agubio, seu intro civitate seu foris civitate, ubi ubi ei competit, factae ab Istephano magnifico illustrio graeco in sanctam ecclesiam Ravennate, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto donatore, qui me praesente subscripsit, ipso praesente testis subscripsi, et hanc donationem in praesenti actoribus sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi. ego Theodosius, vir honestus, tabellio urbis Romae, habens stationem in porticum de Subora, regione quarta, scriptor huius chartulae a die praesenti donationis post testium subscriptiones et traditione facta complevi et absolvi. notitia testium, idest Iohannis, domesticus numeri Dacorum. Bassiacus, vir clarissimus. Chrisogonus, vir clarissimus, cancellarius. Maurinus, vir honestus. Domnicis, vir clarissimus, optio numeri Sermisiani.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.