no image
DDbDP-text
Linked by Trismegistos ID
TM 114804.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[… ? lines lost …]
[…]contra hanc donationem meam, quam propria et spontanea voluntate feci
praedictae sanctae Ravennati ecclesiae pro oblationem et remedium animae meae,
numquam esse venturum, sed perpetuis temporibus tam me
quam heredes successoresque meos
illaesam atque immaculatam
conservare promitto, excluso a me vel meos heredes omnium
legum beneficia, iuris et facti ignorantia, fori, loci militiaeque
perscriptione, seu quod de revocandis donationibus sunt per
lege indulta donantibus, quoniam ad hanc largitatem meam
sponte, ut superius fatus sum, et huic habita deliberatione perveni nullius cogentis consilio vel admonentis impulso, quam irrevocabilem donationis meae usufructuariae paginam suprascriptarum
sex unciarum principalium in integro totius substantiae meae,
mobile et immobile seseque moventibus, sicut superius legitur,
absque ullo dolo malo, vi, metu et circumscriptione cassante
Vitali, tabellioni huius civitatis Ravennatis, rogatario meo, scribendam
dictavi, in qua subter, posteaquam mihi coram testibus atque
ad singula relecta est, consentiens in omnibus mano propria propter ignorantia litterarum signum sanctae crucis feci et testibus
a me rogatis obtuli subscribendam, eorumque praesentia eam
vobis, actoribus supranominatae sanctae Ravennatis ecclesiae, contradidi;
quam et si gestis municipalibus allegare maluerint actores
antedictae sanctae Ravennatis ecclesiae, liberam tribuo et concedo ex more licentiam allegandi, non exspectata denuo meae professionis voce,
ut sum de praesenti professus stipulatione et sponsione sollemniter interposita. actum Ravenna, imperio, consule et die suprascripta.
signum † manus Iohanni viri clarissimi, primicerii numeri felicum Theodosiaci,
suprascripti donatoris, omnia suprascripta agnoscentis et consentientis, cui et relecta est.
† Iohannis adiutor s huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum sex unciarum principalium in integro supranominatae totius substantiae mobile et immobile seseque
moventibus, sicut superius legitur, facta in suprascripta sanctae Ravennate ecclesia a Iohanne,
spatario quondam Georgii magistri militum et nunc primicerio numeri felicum Theodosiaci suprascripto donatore, qui me praesentem signum sanctae crucis fecit,
et coram nobis ei relecta est, rogatus ab eodem ad signum eius roborando chirocrista subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia corporaliter mei praesentia praebuit
sacramenta, et hanc donationem ab eodem praedicto Iohanne actore
praenominatae sanctae Ravennati ecclesiae traditam vidi. †
† Μαρινος χρυσωκαταλακτις ουεικ χαρτουλε ουσουφορτυα[…]
νατιωνις σσταρουμ σεξ ουνκεαρουμ πρικιπαριω ιννιτρ[…]
νομινατε τωτιους σουστατιε μουυελε ετ ινμωυελε ς[…]
μωμειν…… σιγκουμ σουπεριους λεγιτορ φακτα […]
σακτα Ραυεννατε εκλισια α Ιωαννε υκ εισπαταρ[…]
Γεοργι μαειστρο μιλιτουμ ετ νονου πριμικιριους νουμ[…]
κουμ Θεοδωσιακος σστω δωνατουρε κοι μι πρεσε[…]
νου σακτι κροκις φικετ ετ κωρα νουις ει ριλικτα […]
τος αυ εοδεμ τεστις σουσκριψι ετ δε κομσι[…]ρ[…]
νιβους κε σουπεριους λικκριτα λεγουν[…]
σακτα ευβαγελλια κορπορραλιτερ μεει πρεσεντι[…]
βουκ περνονενατε σακτε Ραυεννατε εκλισιε τρα[…]
† Anastasius vir honestus excab s s huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum sex
unciarum principalium in integro supranominatae totius substantiae mobile
et immobile seseque moventibus, sicut superius legitur, facta in suprascripta sancta
Ravennate ecclesia a Iohanne viro clarissimo ex spathario quondam Georgii magistri militum et nunc
primicerius numeri felicum Theodosiaci, suprascripto donatore, qui me praesente
signum sanctae crucis fecit, et coram nobis ei relecta est, rogatus ab eodem
testis subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur,
ad sancta evangelia corporaliter mei praesentia praebuit sacramenta, et hanc
donatione ab eodem praedicto Iohanne actore praenominatae sanctae Ravennati ecclesiae
traditam vidi. †
† Stefanus vir clarissimus comes huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum sex unciarum principalium in integro supranominatae
totius substantiae mobilem et immobilem seseque moventibus, sicut
superius legitur, facta in suprascripta sancta Ravennate ecclesia a Iohanne viro clarissimo spathario
quondam Georgii magistri militum et nunc primicerio numeri felicum Theodosiaci,
suprascripto donatore, qui me praesentem signum sanctae crucis fecit, et co
ram nobis ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur ad sancta evangelia
corporaliter mei praesentia praebuit sacramenta, et hanc donationem
ab eodem praedicto Iohanne actore praenominatae sanctae Ravennatiecclesiae
traditam vidi. †
† Petrus vir clarissimus comes huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum
sex unciarum principalium in integro supranominatae totius substantiae mobilem et immobilem seseque moventibus, sicut superius legitur,
facta in suprascripta sancta Ravennate ecclesia a Iohanne viro clarissimo spathario quondam Georgii magistri militum et nunc primicerius numeri felicum Theodosiaci, suprascripto donatore, qui me praesente signum sanctae crucis fecit, et coram nobis
ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius leguntur, ad sancta evangelia corporaliter
mei praesentia praebuit sacramenta, et hanc donationem ab eodem praedicto Iohanne actore praenominatae sanctae Ravennati ecclesiae traditam vidi.
† Iohannis exceptor illustris potestatis huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum
sex unciarum principalium in integro supranominatae totius substantiae
mobile et immobile seseque moventibus, sicut superius legitur, facta in
suprascriptasancta Ravennate ecclesia a Iohanne viro clarissimo spathario quondam Georgii magistri militum
et nunc primicerius numeri felicum Theodosiaci, suprascripto donatore, qui me
praesente signum sanctae crucis fecit, et coram nobis ei relectum est, rogatus
ab eodem testis subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia corporaliter mei praesentia praebuit sacramenta, et hanc donationem ab eodem praedicto Iohanne actore
praenominatae sanctae Ravennati ecclesiae traditam vidi †.Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.