Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.1.22

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114807. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

Vitalianus, exnumerarius scrinii canonum, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, factae a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis se legitimus esse professus est, insanctam Ravennatem ecclesiam, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit, et ei relictum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Germanus exceptorgloriosae sedis eminentissimi praefecti huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integrum fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani, primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesentem antedictus Paulacis subscripsit, et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Iohannis vir devotus, scholaris sacri palatii, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani, primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit , et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Iohannis Theodoracis vir devotus, exscriba numeri Arminiorum, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit, et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hac chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Theodorus, adiutor Iohanni viro clarissimo, numerario, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani, primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in suprascripta sancta Ravennate ecclesia, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit, et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartula donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Vitalianus, forensis civitatis Ravennatis, scriptor huius chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus et omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, post roboratione testium complevi et absolvi. notitia testium, idest Vitalianus vir clarissimus, exnumerarius scrinii canonum. Germanus, exceptor gloriosae sedis eminentissimi praefecti. Iohannis vir devotus, scholaris sacri palatii. Theodoracis vir devotus, miles, exscriba numeri Arminiorum. Theodorus, adiutor Iohanni numerario. […] […] po[…]e[…]m[…]accepi hoc die praesenti ego, qui supra Paulacis, vir devotus, miles numeri Arminiorum, a vobis Germano notario et scriniario auri pensantes solidos triginta sex tantum, in mense Novembrio, indictione tertiadecima, imperante suprascripto. invicem suprascripta donatione dati sunt suprascripto Paulacio solidi triginta sex pensantes, praesente Iohanne, primicerionumeri Argentensium, in scrinio ante armario, in mense Novembrio i, octava die, secunda firia, imperante domino nostro Heraclio maiore imperatore anno tricensimo, indictione tertiadecima, et facti sunt ex ipsis tres uncias libelli enfiteutici praedicto Paulacio in solido uno pensante pro anno uno, in indictione suprascripta tertiadecima.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.