no image
DDbDP-text
Linked by Trismegistos ID
TM 383110.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[… ? lines lost …]
trado mancipoque[…] quondamaderit, gloriose recordationis patris mei, argenti libras
quinquaginta : in reditibus solidos centum ,
id est massae Firmidianae territorio Urbinati et […]lianae territorio Lucense
constitutarum uncias senas, idest earum massarum mediam quantitatem cum omni instructo instrumentoque suo omnibusque ad se pertinentibus,
cum attiguis colonicis subsequentibusque suis,
finibus, terminis, servitutibusque earum, cum
mancipiis, quae in designatis massis esse noscuntur, et, si qua tempore hoc barbarici ex eisdem
lapsa repperiri potuerint, tenendi, per huius meae
paginam largitatis dominos et procuratores vos in re
vestra instituens, et revocandi damus licentiam.
in ornatu pariter conferimus, et veste, solidos
quinquaginta , ut a praesenti die integram dominii potestatem habentes, in iura vestrae
beatitudinis vindicetis; quae mihi obvenerunt
ex successione Aderit, gloriosae recordationis, patris mei, cuius etiam hoc me perfecisse mandato manifeste
profiteor. ex quibus rebus suprascriptis Ademunt,
qui et Andreas appellatur, naturali quondam patris
mei, argenti libras quindecim ιε, massarum
suprascriptarum uncias singulas semis cum omnibus
ad se pertinentibus, in ornatu vel veste solidos
quinquaginta nihilominus conferatis
titulo largitatis contra quam donationem nullo tempore nullaque ratione me, posteros
successoresque meos venturos esse polliceor,
invocato tremendi diem iudicii, et salutem invictissimi principis obtestans Romanum
gubernantis imperium, praecipue cum haec
ex mandato patris perfecerim et defensione
atque solaciis vestris me contineri non sit ambiguum, ut et tuitio vestra adversus
violentos impetus nobis etiam tempore futuro
praestetur. ergo, quae tradenda erant, tradidimus,
quae mancipanda erant, mancipavimus.
huic tam legaliter perfectae donationi dolum malum
abesse afuturumque esse promittimus; quarum
rerum suprascriptarum triginta dierum ususfructus
est nobis pro traditionis sollemnitate retentio.
gestis etiam, quibus volueritis, allegandi
liberum ex nostra permissione, nostrum ulterius minime requirentes consensu sumatis
arbitrium: promittentes quoque, si necessarium fuerit, inter acta praebetura responsum,
quaeadmodum et in praesenti curialibus
huiusce urbis sum professa. quam largitatem
omni iuris soliditate et maturo firmatam consilio Severo forensi civitatis Ravennatis scribendam dictavi,
cui propriae manus tam ego quam Filithanc,
vir sublimis, iugalis meus, propter ignorantiam
litterarum signa impressimus, et testibus obtuli
subscribendam: stipulationis et sponsionis
robore confirmatam vobis, beatissimis archiepiscopis actoribusque vestris, coram subscribentibus tradidi imperii domini nostri Iustiniano anno
vicensimo septimo, sub die pridie Nonarum Aprilium,
duodecies post consulatum Basili Iunioris viri clarissimi. actum Ravenna
in domo iuris iugalis donatricis, indictione prima.
signum † Ranilonis, sublimis feminae, suprascriptae donatricis.
signum † Felithanc, viri sublimis, iugalis suprascriptae,
quae ego Severus forensis inclusi.
† Laurentius, vir spectabilis, huic donationi rogatus a Ranilone, sublimi femina, donatrice, eiusque
iugale Felethanc, sublimi viro, quibus me praesente relecta est, et
signa fecerunt, testis subscripsi, et me praesente est tradita donatio.
† Arborius, vir clarissimus, huic donationi rogatus a Ranilone, sublimi femina, donatrice, eiusque iugale
Filithanc, sublimi viro, quibus me praesente relecta est, et signa fecerunt,
testis subscripsi, et me praesente est
tradita donatio.
† Bassus, vir clarissimus, huic donationi rogatus a Ranilone, sublimi femina, donatrice, eiusque iugale Felithanc, sublimi viro, quibus me praesente relecta est,
et signa fecerunt, testis subscripsi, et me praesente est
tradita donatio. ego Bassus, vir clarissimus, subscripsi.
† Amantius, vir spectabilis, huic donationi rogatus a Ranilone, sublimi femina, donatrice, eiusque
iugale Felithanc sublimi viro, quibus me praesente relecta est, et signa fecerunt,
testis subscripsi, et me praesente est tradita donatio.
† ego […] huic donationi rogatus a Ranilone, sublimi femina, donatrice, eiusque iugale
Felithanc,sublimi viro, quibus me praesente relecta est, et signa fecerunt,
testis subscripsi, et me praesente est tradita donatio.
ego Severus forensis, scriptor, hanc donationem perfectam
et completam absolvi die et duodecies post consulatum suprascripto.Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.