no image
DDbDP-text
Linked by Trismegistos ID
TM 121942.
Each record below describes this same artifact or text from a different angle.
[… ? lines lost …]
et in ius dominiumque sanctae ecclesiae Ravennatis in perpetuo
transcribo, cedo, trado et mancipo, id est ex fundum,
cui vocabulum est Balonianum, omnem portiunculam meam in integro cum terris et vineis et omnibus
generaliter et specialiter ad memoratam portiunculam meam longo lateque pertinentibus, constitutum territorio Arimenensi inter adfines circumcirca, tam in suprascripto fundo Baloniano quam in aliis
fundis possedente supradicta sancta Ravennati ecclesia,
qui nunc sunt, et si qui alii adfines sunt, qua quemque tangit et
populum, finibus, terminis, campis, pratis, pascuis,
silvis, salectis, sationalibus, vineis, arbustis, arboribus
pomiferis, fructiferis et infructiferis, diversisque generibus, , rivis, fontibus, aquis
perennibus, liminibus limitibusque suis omnibus omnique iure proprietateque eius, sicuti a me meaque patrona,
auctores et proauctores, bono, optimo, maximo et inconcusso iure possessum est, atque nunc usque in hanc diem
rite possidetur, ita et a me traditur a praesenti die
suprascriptae sanctae ecclesiae Ravennati pro remedio animae meae
in perpetuo possidendum. venientem mihi ex destinatione
suprascriptae quondam Theudifarae, patronae meae, quam mihi concessit ad confirmandam libertatem; de qua praefatam portionem meam in integro fundi suprascripti Baloniani
cum omnibus ad se generaliter pertinentibus retineo
mihi usufructu dierum decem , quod possit supradictae sanctae Ravennati ecclesiae actoribusque eius, ut leges
censeunt, pro sollemni et corporali traditione constare.
post vero transactos dies usufructuarios meos memoratam portionem fundi suprascripti praedicta ecclesia Ravennas actoresque eius habeant, teneant, possideant, iuri dominioque
more, quo voluerit, in perpetuo vindicent atque defendant;
vel quidquid ex eadem portionem iuris mei facere maluerint, per quolibet contractu, liberam et perpetem in
omnibus habeant potestatem. contra quam etiam irrevocabilem donationis meae paginam polliceor numquam esse venturam, neque per me neque per heredes
successoresque meos, adversus praedicta sancta ecclesia Ravennate
actoresque eius, quoniam et legibus cautum est, ut quod
semel in loca venerabilia donatum vel quoquo modo
cessum fuerit, nullo modo revocetur; et pro maiori firmitate iurata dico per Deum omnipotentem et sancta quattuor
evangelia, quas corporaliter manibus meis teneo, salutemque dominorum nostrorum invictissimorum principum Augustorum,
Romanum gubernantum imperium, attestione confirmo
me, ut superius dixi, contra numquam esse venturam,
sed inviolabiliter tam me quam heredes meos conservatura esse spondeo, excluso erga me omnium legum
beneficia, quae de revocandis donationibus et de sexu
femineo Belliianus senatusconsultus mulieribus
subvenire adsolet, quoniam ad hanc largitatem meam sponte et habita deliberatione perveni, nullius
cogentis imperio nec suadentis impulso, et haec irrevocabiliter me donavisse profiteor. quam donationis meae
paginam omni vi, dolo, metu et circumscriptione cessante
Bono, tabellioni huius civitatis Ravennatis, rogatario meo, scribendam dictavi, in qua subter propria manu pro ignorantia
litterarum signum venerabilem sanctae crucis feci, et
testibus a me rogatis obtuli subscribendam: quam si
gestis municipalibus allegare voluerint actores ecclesiae, liberam tribui ex more licentiam allegandi, de qua re
et de quibus omnibus suprascriptis stipulatione et sponsione sollemniter interposita. actum Ravenna, imperio et die suprascripto.
signum † Sisiverae honestae feminae, suprascriptae donatricis, omnia suprascripta
agnoscentis et consentientis, cui et relecta est.
† Armatus vir devotus, scholaris, huic chartulae donationis portionis in integro
fundi suprascripti Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur, factae in sancta ecclesia Ravennate a suprascripta
Sisevira honesta femina, donatrice, quae me praesente signum sanctae crucis fecit,
et coram nobis ei relecta est, rogatus ab eadem ad signum eius
roborandum pro ea testes et chirocrista subscripsi, et de conservandis omnibus suprascriptis ad evangelia corporaliter praebuit
sacramenta, et hanc donationem a suprascripta Sisevera Palumbo viro venerabili,
diacono et vicedomino, traditam vidi. †
† Adquisitus, optio numeri victricium Mediolanensium, huic chartulae donationis portionis in integro
fundi suprascripti Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius
legitur, factae in sanctae ecclesiae Ravennati a suprascripta Sisevira honesta femina, donatrice, quae me praesentem signum sanctae crucis fecit, et coram nobis et relecta est, rogatus ab eadem
testis subscripsi, et de conservandis omnibus suprascriptis ad evangelia corporaliter praebuit sacramenta, et hanc donationem a suprascripta Sisevira
Palumbo viro venerabili, diacono et vicedomino traditam vidi.
† Ιαννης, σουρος ναγουζατρο, ουεικι καρετουλε δωναζι[…]νε πορεζονε
ειν ιντεγρω φονδι ςς Βαλονιανι κον ωμενιβως αδ σε γενεραλιτερ περτινεντιβους, σικοδ σουπεριος λεγετωρ, φακτε εν σανκτα εκκλεσια Ραβινατε α ςςτα Σισιβερα ηονεστα φ δωνατρικι, κουαε με πρεσεντε σιγνουμ
σανκτε κρουκες φικετ, εδ κοραμ νοβις ει ρελικτα εστ, τηστης
σουσκριψη, εδ δε κονσερβανδις ωμνιβος ςςτις αδ ευανγελια
κορποραλιτερ πρεβουητ σακραμεντα, ετ ανκ δωναζιονεμ
α ςςτα Σισεβερα Παλομβο β β διακονον ετ βικεδωμενον τραδε[…] βιδι. †
† Laurentius vir strenuus, ex ypodecta, huic chartulae donationis portionis in integro fundi suprascripti
Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur,
factae in sancta ecclesia Revennate a suprascripta Sesivira honesta femina, donatrice, quae me praesente
signum sanctae crucis fecit, et coram nobis ei relectum est, rogatus ab eadem
testis subscripsi, et de conservandis omnibus suprascriptis ad evangelia corporaliter praebuit sacramenta, et hanc donationem a suprascripta Sesivira Palumbo
viro venerabili diacono et vicedomino traditam vidi.
† Iulinus vir honestus huic chartulae donationis portionis in integro fundi suprascripti Baloniani
cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur, factae
in sancta ecclesia Ravennate a suprascripta Sisivera honesta femina, donatrice, quae me praesente signum sanctae crucis fecit, et coram nobis ei relecta est,
rogatus ab eadem testis subscripsi, et de conservandis omnibus suprascriptis
ad evangelia corporaliter praebuit sacramenta, et hanc donationem
a suprascripta Sisevera Palumbo viro venerabili, diacono et vicedomino, traditam vidi. †
† Iuvinus vir honestus, horrearius, huic chartulae donationis donationis portionis
in integro fundi suprascripti Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur, factae
in sancta ecclesia Ravennate a suprascripta Sisevera honesta femina, donatrice, quae me praesente signum sanctae crucis fecit,
et coram nobis ei relecta est, rogatus ab eadem
testis subscripsi, et de conservandis omnibus suprascriptis ad
evangelia corporaliter praebuit sacramenta, et
hanc donationem a suprascripta Sisevera Palumbo
viro venerabili, diacono et vicedomino, traditam vidi. †
Bonus, tabellio civitatis Ravennatis, scriptor huius
chartulae donationis portionis in integro fundi
suprascripti Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur, post roboratam a testibus atque traditam complevi et absolvi.
notitia testium, idest
Armatus vir devotus, scholaris et collectarius a sancta ecclesia, ad signum.
Adquisitus vir clarissimus, optio numeri Mediolanensium.
Iohannis vir honestus, negotiator Syrus, a Caput porticus.
Laurentius vir strenuus, ex ypodecta civitatis Fanestris.
Iulinus vir honestus, qui fuit adiutor quondam Marcatoris.
Iuvinus vir honestus, horr[…]Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.