Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

p.ital.2.36

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

The same text in other collections

Linked by Trismegistos ID TM 114356. Each record below describes this same artifact or text from a different angle.

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[… ? lines lost …] […] arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis diversisque generibus limitibusque suis et omni iure proprietateque earum, sicuti a suprascripto venditore vel ab eiusauctore proauctore bono, optimo et inconcusso iure possessae sunt, ita nunc et usque in hanc diem possidentur atque suprascripto comparatori tradentur, ac se suosque omnes exinde exisse, excessisse discessisseque dixit, et suprascriptum comparatorem hominesque eius in rem suprascriptam ingredi, habere, tenere, possidere, vendere, donare, commutare ac suo iure in perpetuo vindicare permisit, ob quam distractionem iuristraditionisque causam accepit qui supra Deusdedit vir honestus, venditor, a suprascripto Hildigerno viro clarissimo, comparatore, iuxta placitum suum pretii nomine id est auri solidos dominicos, probatos, obriziacos, optimos, pensantes, integri ponderis, singulares numero quattuordecim tantum, de quo omnem pretium placitum et definitum atque in praesenti perceptum nihilque sibi suprascriptus venditor ex hoc omni pretio aliquid amplius apud suprascriptum comparatorem remansisse dixit et profitetur nullam se in posterum, actores procuratores heredesque suos, aliquam aliquando movere rem, litem actionem, petitionem, repetitionem, controversiam commovendam in rem vel in personam habere habiturosve esse professus est, quas vero suprascriptas sex unciae fundi Geniciani cum casale et omnibus ad easdem pertinentibus, sicut superius legitur, hac die distractae sunt sub evictionis nomine duplariae rei sub obligatione rerum suarum, quas habere videtur qui supra venditor, et tibi, suprascripto comparatori, opponet atque obligat spondens etiam rem suprascriptam liberam illibatam ab omni nexu fisci, populi privative et ab aere alieno ceterisque oneribus, sed et a titulo dotali vel tutelario nomine alienam esse dixit atque promisit nulli antea a se donatam, cessam commutatam, infiduciatam aut cum quoquam eam habere communem sed in integro sui iuris esse professus est. quod si a quoquam personam sive proprietatis nomine sive ususfructus gratia qui supra emptor heredesque eius in totum aut in partem inquietatus vel evictus fuerit, tunc promittit se qui supra venditor heredesque eius suprascriptum pretium quattuordecim solidos in duplo satis esse facturum, et rei quoque melioratae instructae aedificataeque ratione habita simili modo duplariae rei reddere pollicetur secundum legum ordine. dolum malum abesse afuturumque esse huic venditioni traditionique rei suprascriptae reservat sibi suprascriptus venditor usumfructum rei dierum triginta , quod suprascripto comparatori pro sollemni et corporale traditione constabit; quam si gestis municipalibus allegare volueris, dat et tribuet ex more licentia, de qua re et de quibus omnibus suprascriptis stipulatione et sponsione interposita. actum Ravenna, die, imperio et consule suprascripto. signum † suprascripti Deusdedit viri honesti, venditoris. Eusebius, adiutor numerariorum scrinii canonum, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedit viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratus et traditos vidi. suscripsi ego […]. Florentinus vir clarissimus, ex praeposito pistorum, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciali cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. ego Florentinus. ego Oderic, vir clarissimus, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedi viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relectum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. Probus vir clarissimus his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedit viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. Πετρος β ηονεστυς, κωλλεκταριος, εις ενστρομεντις σεξ ουνκιαρουν φονδι Γενετιανει κον κασαλε, σικουτ σουπεριους λεγιτουρ, πωγατους α σς βενδετορε Δεουδεδι β ηονεστυς, κοιυ με πρεσεντε σιγνουμ φεκιτ, ετ ει ρελικτουμ εστ, τεστης σουσκριβψι, ετ σς πρετιουμ κουατορδεκιμ σωλεδος ει εν πρεσεντι α σς κονπαρατωρε αννομερατους ετ τραδιτους βιδι. Iulianus, forensis civitatis Ravennatis, scriptor huius documenti sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, a testibus roboratum et traditum in praesenti complevi et absolvi. ego Iulianus. notitia testium: Eusebius, adiutor scrinii canonum, qui manet ad Sanctum Stefanum. Florentinus, ex praeposito pistorum, qui manet ad Sancta Agnite. Oderit, filius quondam Boherde. Probus, ex primicerio nomenclatorum Petrus, collectarius, ante custodiam carceris.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.