no image
DDbDP-text
[…]tapecc[…]
[…]ualiat abluere et quid prudentiore consilium ut homo de mundanis rebus comparet[…] paradiso et terrena substantia transferat in caelestia sicut dominus[…]
[…] praeclara uoce intonat: Tessauriciate uobis thesaurus in caelo, ubi nec fur effodiet, nec eruco rubigenat, nec tinia sulcat. igitur ego, in dei nomine, Chrothildis
cogitans qualiter peccatorum meorum facinora possem abstergere et ad aeterna gaudia peruenire, licet incomptis pauperibus bene tribuendo potest anima adebisci remedium: sed tamen, iuxta quod scriptum est: date eleemosyna et omnia munda sunt uobis, praecipue ad domesticis fidei et illud: facite vobis amicus de Mammonae iniquitatis, qui uos recipiant in aeterna tabernacola et alibi: beati pauperis spiritum quoniam ipsorum est regnum caelorum, nihilominus bonum est pro cunctorum necessitatibus libenter manum porrigere: sed ad tale bona maxime oportit substantia transagendi conferrere, septam monasteria habitationis construere, uel de aeterna tabernacola debeant ad beneficia rebus respondere, praecipue ubi chorus sanctorum uirgenum iugiter meditationum carmena deuota mente domino canuntur, in loco ubi decernit construere in quorum honore ditatur ipsorum ante domino intercessio spiretur. et ideo, in dei nomine et in honore sanctae Mariae, genitricis
domini nostri Jhesum Christi et citerorum sanctorum, quorum pignora in ipso monasterio habentur inserta, in loco nuncupante Brocaria, situm in pago Stampense, prope de fluviolo Urbia, iuvante Christo, monasterium puellarum deuota mente decriui fundare, ubi nepte mea Mummolam instituemus abbatissam, ea uero ratione ut, sub euangelica et apostolica traditione
et regula sanctorum patrum, perpetuis temporibus, ipsa et socessoris earum in loco tramete debeant uitam perfrui et pro felicitatem regum uel statu ecclesiae et pro anima meae
remedium domni misericordia attentius deprecare: et praecipue ut nulla monacha in eodem monasterium quippiam peculiare praesumat sed sint illis omnia communia. ad dictum
locum sanctum uel praedicta congregationem, cedo ad die praesente et cessumque in perpetuo esse uolo et de iure meo in iure atque dominatione sanctae Mariae et sponsarumChristi in
dicto locum consistentis trado atque transfundo, hoc est: ipso agro Brogaria, in quo monasterio, Christo presoli, construxi, duaspartes de ipsa uilla, tam ex luctuoso, quam undique
ad nos peruenit, uolemus ut proficiat; et medietatem de loco nuncupante Pladano, sicut iam dixi, tam ex luctuoso quam undique ad nostra dominatione peruenit, uolumus ut ad ipso sancto loco debeat peruenire. similiter et locello cognomenante Funtaneto quantum inibi ad praesens, tam ex luctuoso quam undique mea regit potestas, et ad nos undecumque noscetur peruenisse, dum inlustri uero Charichardo, se nos superstetis est, post nostrum opetum delegauemus, ut dum aduiuit, hoc possedeat. et post
suum et nostrum discessum, similiter et de ipso locello medietatem uolemus ut ad ipso monasterio in antedicto loco debeat reuertere, cum domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, uineis, campis, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, adiecencies, apendiciis, farinariis, gregis cum pastoribus, mouele et immouele utriusque sexus et omne meretum earum ad ipsa loca aspicientis qualiter superius, est intematum, ad ipsum sanctum monasterium proficiat perennis temporibus. et haec omnia superius comprehensa ad ipso sancto loco post nostrum transetum praesentaliter reuertatur. et cum abbatissa eiusdem loci de hoc saeculum fuerit euocata, quem cuncta congregatio unanimiter bene regula comperta eligerint, in loco ipsius sucessor instituatur. et adhuc perpersauemus, pro ea oportunitate, ut mercis nostra qualiter superius intemauemus perpetuis temporibus debeat proficiscere, de omnis res nostras quid in suprascripta loca in hanc pagenam deliberationis, quem pro animae nostrae remedium delegauemus, quid superest heredis nostri propinquioris adsumant: et se euenerit ei necessitas, quod in parte sua acciperit, aligenare aliubi, non habeat ponteficium hoc faciendi, nisi
ad illo rectore, qui de ipso monasterio in suprascripto loco custos esse uidetur, ut inibi ad ipsa sancta congregatione in augmentis socedat. et se aliqua strumenta cartarum
contra praesentem deliberationem, quam, spontania uolomtate, pro animae nostrae remedium, fieri rogauemus, uenire temtauerent aut ostensas fuerint, nec eas feci nisi in suprascripto uero Charichardo, nec fieri rogaui: et se inuentura fuerint, nullo modo obteniant uicorem, sed ubi et ubi ostensas aparuerint, uacuas et inanis permaneant. si quis uero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut aliqui de heredibus uel proheredibus meis uel quislibet oposeta persona contra praesentem deliberationem uenire conauerit, iram sancti Trinetatis
incurrat et a limenibus sanctarum ecclesiarum excommunis apariat, et insuper inferat socio fisco auri liberas uiginti , argenti pondo quinquagenta et nec sic ualiat uendicare quod
repetit. et se aliqui de heredibus nostris, ad die praesente deliberatione nostra, quod diuina pietas nos facere commonuit, infrangere uoluerit, res quas de heredetatis nostrae
ad ipsum peruenire potuerant, amittat, et praedictum sanctum monasterium perueniant, et ibidem semper proficiat in augmentis, et haec deliberatio omne tempore firma et inuiolata permaneat. signum, †, inlustris deo deuotae Chrothilde, qui hanc deliberationem pro animae nostrae remedium fieri rogauemus, manu propria firmauemus.
in Christi nomine, Aggilpertus, acsi peccator episcopus, subscripsi .
signum, E, uir inluster Ermenrigo. ☧ Uaningus subscripsi . ☧ Ghislemarus, rogatus, subscripsi . ☧
Ghislobercthus subscripsi . ☧ Gadroaldus, peccator, subscripsi
[…]idchardus, rogatus, subscripsi . signum, †, Bettoleno. Ansobertus, subscripsi . signum, †, Childebrando.
Bertinus, rogatus, subscripsi. signum
†, Chramnino. ☧, Radoberthus, rogatus, subscripsi .
signum, †, Gaeletramno. ☧, Mummolenus, rogatus a suprascripta, subscripsi . ☧, Ragneinnus subscripsi . Chrodecarius, abba, subscripsi .
signum, †, Guntrigo. signum, A, Ursino. signum, †, Chrodobando. signum, †, Echarigo. signum, †, Erchenrigo. signum,
†, Mauroleno. Ursiniarius subscripsi .
actum Morlacas, uico publico, quod fecit mensis Marcius, dies dieci, anno xvi regni domni nostri Chlothachariae,
gloriosissimi regis. ☧, Rigobertus, rogante et
praesente Chrothilde, scripsi et subscripsi .Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.