no image
DDbDP-text
[…]que decern[…] quid dari[…]
ue iussero, id ut detur, fiat, pristetur, fidei tuae deuotioneque committetur[…]
quasque liberos liberasque esse praecipero, liberae liberaeque permaneant[…]
que sanctas basilicas uilla Sociaco et uilla Porcariorum, quae sunt in pago Uilcassino, similiter et uilare Binando, in pago Pinisciacinse, et uilla Ghinnachario, quod iam uobis per epistolas donationis dedi ipsa uilla Ghinnachario dulcissime genetricae nostrae Iddane usufructo, dum aduixerit tantum,
suprascripta uilla Ghinnachario possedeat. post obitum uirum suum
[…]e[…]m[…]cime[…]o[…]integre reuertatur. simile modo uilare Uuarnaco, quae est in pago Uilcassino, portionem meam ad iam dictas basilicas cum omni soliditate habendum et possedendum relinquo. uilla Fauariolas, quae est in pago Ebrocino,
super fluuium Siegia, cum omni iure et termino suo, sicut a me, praesenti tempore, posseditur, ad ipsas basilicas post obitum meum habendum et possedendum praecipio. Uilla Castanito, in pago Stampinse, simile modo et uilla
Lecterico, in pago iam dicto Stampensi, quam una cum Herone et matronae
suae commutaui cum omni iure eorum cum mancipiis, peculiis, agris cultis
et incultis, uel adiacentias eorum habendum et possedendum instituo.
haec omnia suprascripta in integritate uillas ipsas cum domibus mancipiis, uineis, siluis, pratis, peculiis omnibus , pascuis, aquis aquarumue decursibus,
cum omni iure et terminus eorum, sicut haec a me, praesenti tempore, possedire et
dominare uiditur, et quantumcumque in supra nominata loca moriens dereliquero,
post meum discessum, absque ullius contrarietate uel traditione a die praesenti,
ipsas sanctas basilicas heredes meas habendum et possedendum relinquo et hoc,
dum aduixero, usufructuaria conditione et absque praeiudicio sanctarum basilicarum
tenire et dominare debeant post meum discessum, ut saepe dixi, cum omnibus rebus in se habentes absque ullius spectata traditione ipsas sanctas
basilicas et heredes meas ad se recipeant et quidquid exinde ipse abbas, qui tunc
temporis ibidem fuerit, pro utilitatibus memoratarum basilicarum decriuerit faciendi liberam et firmissimam, praesolae, habeatis in omnibus potestatem. basilicae sancti domni Dionisi Parisius, ubi ipse domnus
requiescit, uillare cognomenante Turiliaco, in pago Uilcassino super fluuium
Tytine, cum domibus, mancipiis, agris, pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue
decursibus, cum omni iure et termino suo habendum et possedendum relinquo.
uilla cognomenante Artegia, quae est in suprascripto pago Uelcassino, cum domibus, mancipiis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure et termino suo, sicut a me, praesenti tempore, possedire et dominare uidetur
et moriens dereliquero, cum peculiis omnibus dulcissimae atque amantissimae coniugae meae, Chramnethrude, habere decerno ac delibero. sacratissimo fisco uilla cognomenante Uuadreloci, sitam in pago Uelcassino, cum domibus, mancipiis, siluis, agris, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure
et termino suo, sicut a me est possessum et moriens dereliquero, cum peculiis omnibus habere decerno. illud huic testamenti mihi inserendi complacuit, ut, quos
de seruientibus meis per epistolam ingenuetatis laxaui, in integra ingenuetate
resideant, tamen secundum quod eorum epistolas loquetur et pro anime meae remedium et lumen praeferendum ad basilicae uestrae sancti Martini, que uestro opere et labore
in uilla Chrausobaci, qui nuncupatur Calciacus, construxistis, uel locum sepulturae
meae, si fuerit an non fuerit, in qua germani meae requiescunt, hoc quod a saepe dictas basilicas delegaui per hunc testamentum meum et ubi et ubi perpetualiter possedendum, in dei nomine, prompta et integra uoluntate praecipio et habendum possedendumque relinquo. ita do, ita lego, ita testor, itaque vos mihi, quirites,
testimonium tanti citeri citeraeque proxemi proximaeque tribuitote, pristote
atque habetote. si quae litterae uel charaxaturae in hunc testamentum meum
inuenti fuerint, ego feci fierique praecipi, dum mihi saepius testamentum meum
uolui recensire et crepius emendare. et si quis contra hanc delegationem,
ut sanctis basilicis delegaui, infrangere, tollere, minuare aut in[…]n[…] facio[…]
[…]praesumpserit inferri, per metu uel per […]ub[…] ecclesiarum efficeatur extraneus
[…] perpetuo anathema percruciatur et maledictus cum Iuda Scarioth in infernum
inferiori usque ad diem aduentus domni nostri Iesu Christi ignem cruciandus spectet iudicium
et insuper, ut lex terrena edocet, duplum tantum, fisco cogente, sanctis basilicis dissolvat,
sicut propheta decantat: fiat habetatio eorum infestatorum deserta et in tabernacolis ipsorum non sit qui inhabitet. fiant fili eius orphani et a deo libra percussi: fiat
uxor eius uidua, ut cognoscatur potentia dei, qui talem tribuit uindicta, ut pro panem lapides manducet. et haec deuotio nostra absque consortio pontifices in ipsa
loca sanctorum firma perduret: et sicut de praesentis temporibus istis uidemur multis irrumpere facta priorum, ut melius deuotio nostra conseruitur, adiuro omnibus domnis
episcopis et glorioso principe et cunctis sacerdotibusper deum uirum, qui in trinitate inseparabilem permanet, ut nullus cum illa persona, que uoluntatem nostram aut deliberationem
effringere uoluerit, communicare non praesumat: nec inde iocis suas communicare
[…]am[…]
[…] absoluat et ipse incurrat iram in die ultionis dei et apud ipsa loca […]
[…]sse esse cognoscat […]p[…]
[…]loca sanctorum firma perduret tamquam […]cipalibus fuer[…]
[…]ta an non fuerit, cum omni stabilitate omni tempore firma permaneat,[…]
[…] stipulatione interposita. actum Artegia in uilla, pago Uelcassino, sub die et anno
quo supra.
[…] authentico uidi exemplare, subscripsi […]
[…]horrias, authentico uidi exemplare, subscripsi […]ldus […]
[…]olenus authentico uidi exemplare[…]
[…]am[…]Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.