Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

chla.14.592

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

[…]d. quicquid […]g[…] […]s sacratissimus fiscus percipeat. si uero omnia, quod in hunc testamentum inserui, intacta custodieris, quidquid tibi superius delegaui, in tuo iure, perenni tempore, permaneant. si quid in hunc testamentum cuicumque non deputaui, tibi, dulcissime fili, habere cupio. similiter, ex demandatione bonae memoriae Deoroualdi, dono tibi canna argentea ualente plus minus solidos xxv et, a parte mea, dono tibi cauco argenteo ualente solidos xxx et medietatem ouium, quas Uigilius adtendit cum pastore nomine Gaugiulfo. simili modo, de Latiniaco et Balbiniaco,[…] […]tam uestis quam aeramen uel utensilia et de bouibus ex omnia medietatem tibi dulcissime[…] […]fili, habere praecipio. pari conditione, ex demandatione bonae memoriae Deoroualdi, dono tibi, dulcissime fili, de portione eius et de proprietate mea, mancipia his nominibus Unnegiselo, Aunemundo et filias Patricio, id est Fedane et Ausegunde et Agnechilde et Baccione, cum grege porcorum: uineae pedaturas duas , sitas in monte Maurilioni, quas Theodaharius et Garimundus colent: uineae pedatura tertia, sita in monte Metobaure, cum uineatore Guntachario: uineae pedatura quarta, sita in Tauriniaco, quem Imneredus colit cum uineatore Munegisilo: uineae pedatura quinta, sita in monte Uultoricino, quem Seuila colit cum ipso[…] […]uineatore: haec omnia suprascripta tibi, dulcissime fili, ex mea uoluntate uel ex[…] […]demandatione divae memoriae Deoroualdi, habere constitui. uinea, sita in monte Me[…] quem Habundancius colit, medietatem sanctae ecclesiae[…]eliense dare praecipio: aliam medietatem de ipsa uinea dulcissimo nepoti meo Bertigisilo habere iubeo. uinea, quem Agi[…] femina tenuit et uineam, quem Imnacharius colit, dulcissimae nepti meae Deorouarae, cum ipso Imnachario, habere praecipio. uinea plantas, qui sunt secus uineam Seuilani, dulcissimo nepoti meo Berterico habere praecipio. uinea, quem Uincimalus in monte Uultoricino colit, et puella, nomine Sunnechilde, et ancilla, nomine Lueria, cum filio Leudino, dulcissimae norae meae Bertouarae habere iubeo. item dulcissimo nepoti meo Bertegisilo, ichriario argenteo et mancipia his nominibus: Sunniulfo et sorore eius Gibethrude et filias Anthimio et flio Theo[…]nae iuniore habere constituo. nepti meae Deorouarae, scutella argentea cruciclata et mancipia his nominibus Tanechildem, Imnegunthem, Imnegisilum et lectaria ad lecto uno, qui melior fuerit, et puero, nomine Gundofredo, et ancilla, nomine Thaigundem, nec non et puella, nomine Audechildem, dari constituo. dulcissimo nepoti meo Berterico, puero nomine Medigisilo, habere iubeo. basilicis constitutis Parisius, id est: basilicae sancti Petri, urcio argenteo, ualente solidos duodece , et fibula aurea gemmata admanto dari constituo; basilicae domnae Mariae, gauata argentea ualente solidos duodece , et cruce aurea, ualente solidos septe ζ, dari iubeo; basilicae domni Stefani, anulo aureo nigellato, ualente solidos quattuor , dari uolo: basilicae domni Geruasi, anulo aureo nomen meum in se habentem scriptum dari praecipio: basilicae sancti Sinfuriani, in qua bonae recordationis filium meus Deoroualdus requiescit, freno, ualente solidos duodece , et caballo strato et carruca, in qua sedere consueui, cum cum boues et lectaria, cum omni stratura sua, pro deuotione mea et requiem Deoroualdi, dari praecipio. alia carruca, cum boues uel omni stratura sua, ecclesiae uici Bonisiacinsis dari iubeo. similiter, uillarem cui uocabulum est Uolonno, cum adiacentia sua, suprascriptae ecclesiae Bonisiacinse, pro remedium animae meae, habere praecipio. sacrosanctae ecclesiae ciuitatis Parisiorum, missourio argenteo, ualente solidos quinquaginta , dari praecipio. basilicae sanctae Cruces uel domni Uincenti, coclearia argentea dece dari iubeo. lectaria par uno et uestimenti mei pariculo uno fratribus ad mensa basilicae sancti Dionisi dari praecipio. alio pariculo uestimenti ad uico Bonisiaca fratribus dari constituo. tertio pariculo uestimenti Emilia ad uico dari iubeo. item, pro remedium animae meae uel ex demandatione bonae recordationis fili mei Deoroualdi, uillam, cui uocabulum est Latiniaco, sita in territorio Meldinse, cum campis, colonicis ad eadem pertinentes, cum pratis, pascuis, siluis, uel in omni iure et termino suo, quia in portione supra memorati filii mei Deoroualdi obuenit, cum omni integritate basilicae sancti Sinfuriani, ubi sepultura habere dinoscitur, pro requiem eius dari praecipio. similiter, porcario, nomine Gundilane, cum grege porcorum, et Baudomere, cum grege ouium et troppo iumentorum, qui sunt ad suprascripta uilla Latiniaco, supradictae basilicae sancti Sinfuriani habere iubeo. Goderico et Gunderico in suprascriptam uillam, quem basilicae domni Sinfuriani delegaui, ita iubeo ut laborent, unde ad ipsa basilica oblata quotidie ministretur. Leudulfo cum uinea, quem Sabucito colit, ad oratorio qui est in uilla Latiniaco, unde ibidem oblata occurrat, dari uolo. Baudulfus, Suinthaharius, similiter cum boues ut laborent iubeo, unde oblata ad basilica sancti Sinfuriani pro requiem Deoroualdi offeretur. simili modo, uineae pedatura una , sita Tauriniaco et quem Pispo colit, basilicae domni Georgi Cala dari praecipio. uineae pedatura una , sita in monte Buxata, quem Iuuinus colit, ecclesiae Bonisiacinse dari constituo. uinea, quem Uuassio colit cum ipso Uuassione nec non et uineam quem Sindedus in monte Maurelione colit et seruo, nomine theudoaldo, qui ipsas iunctim colere debeat, basilicae domni Sinfuriani, de quibus oblata quotidie ministretur, dari constituo. uineae pedatura una , sita in monte Blixata, quem Leudefredo colit, basilicae sancti Martini Ciperente dari iubeo. libertorum meorum nomina in his testamento abineti constituo Medibergane, Honorio, Gundileubane, Piane, Suinthulfo, Ciuccirane, Hicchicione, Maxa uxore, Chioberga, Sinderedo, Angilone, Leudefredo cum uxore Uuandilone, Chaideruna, Childeruna, Thrasteberga, Theodachario, Uigilio cum uxore Sunnine, Agione cum filio suo Gardulfo, Uincimalo cum uxore Maurella, Mellita cum filo suo iuniore, Coccione cum filio suo Daigisilo, Mudilane cum filiis suis Munegisilo et Monethrude, Acchione, Bonane, Leubosuintho, Gibulfo filo Uigilio, Dommoruna, Childerimane, Basone, Childegiselo, Childegunthe, Chrodulfo, Asindebergane, Monechilde, Aeterno, Bauderuna: hos omnes, cum omni peculiare eorum, tam areolas, hospitiola, hortellos uel uineolas et cum id, quod in quibuslibet rebus habere uidentur, liberos liberasque esse praecipio et, quidquid exinde facere uoluerint, habeant liberam potestatem. similiter, Mummolane, cum omni peculiare suo, ingenuam esse praecipio; luminaria tantum in ecclesia Bonisiaca ministrare studeat. Uualacharium, cum omni peculiare suo et cum boues, quod baiulat, ingenuum ea conditione esse iubeo, ut ligna tantum ad oblata faciendum ministrare procuret. Gundefredo cum boues duos laborare praecipio unde cera ad basilica domni Sinfuriani comparetur. Martiniano, Theoderuna cum filio suo seniore, cum peculiare eorum, sicut suprascripti benemereti, ingenuos esse iubeo. simili modo, pro remedium animae meae et ex demandation filii mei Deoroualdi. Gygone, Septeredo cum uxore Goderuna, Theodoniuia, Baudoniuia, Caranae, Patricio cum uxore Eusebia, Dagarico cum uxore Aurouefa, Ciuncioleno, Blidemundo cum filia Blidechilde, Manileubo, Trasilane, Eumundo, Imneredo cum uxore Torigia, Chadulfo, Aridia, Rocculane, Babiccione, Gunthiuera, hos omnes, cum omni peculiare, tam areolas quam hospitiola, uineolas uel hortellos, cum id quod, praesenti tempore, habere uidentur, ingenuus esse constituo. Baudulfo et Suinthahario, cum boues, quos baiulant, laborare praecipio, unde oblata ad basilica domni Sinfuriani iugiter ministretur. ita do, ita lego, ita testor, ita uos mihi, quiritis, testimonium perhibetote testanti. citeri citeraeque, proximi proximeque ex heredis mihi estote, proculque habetote. si quae litterae uel caraxaturae in hoc testamento meo sunt, ego feci fierique praecipi, dum mihi saepis uolui recenseri. addi etiam constitui, si quis contra hanc testamentum uenire uoluerit aut uoluntatem meam in aliquo corrumpere temptauerit, a communione omnioum sanctorum et a liminibus ecclesiarum efficeatur extraneus et insuper ante tribunal Christi anathematus permaneat. actum Parisius, sub die et tempore suprascripto. signum † Erminethrudiae, testatricis. † Mummolus, comes, rogante et praesente Ermenethrude, hunc testamentum subscripsi. Scupilio, spatarius, rogante Erminethrudiae huic testamentum subternotaui, die et anno quibus supra. Munegiselus, rogante et praesente Ermminethrude, hunc testamentum testis subternotaui, die et anno quibus supra. Bauducharius defensor subscripsi. […]bius, rogatus ab Erminethrude, hunc testamentum es[…]t[…]pi.

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.