Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text · papyrus

chla.14.582

Source of record: Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text — catalogued by the holding institution. View the original record →

Inscriptions (1)

Inscription #1 · Latin · Latin

Transcription

quotiens de commutandis rebus licet orta est conditio eas scilicet[…] […]rum pagina deb[…]rmare. cum […] illustri uiro Adalrico nec non et uenerabili uiro Uualdromaroabbate boni pacis placuit adeo conuenire ut inter se et[…] eorum commutare deberint quod ita et ficerunt. dedit praedictus uir Uualdromarus abba Adalrico terra plus minus bunuaria[…] in loco nuncupante Mairilaco, quod est in pago Penesciacinsi quodest adfinis ab uno latere et fronte Bertino ab alio latere Ansberto a[…] quarto uiro terra ipsius abbatis. simili modo econtra dedit supra dictus uir Adalricus Uualdromato abbati in recompensatione bunuario uno in ipso loco nuncupante Mairilaco quod sunt adfines de totas partes ipsius abbatis. ac omnia unusquisque quod accipit, teneat, possedeat, uindat, donet, commutet uel quicquid exinde facere uoluerit liberum in omnibus pociantur arbitrium. si quis uiro, quod fieri minime credimus, si aliquis de nos aut de heredibus uel successoribus nostris contra hanc epistola commutationis ambulare uoluerit, non hoc ualeat u[…]s sed inferat pari[…] pares ut una cum socio fisco[…]a debeat esse multandus cum stipulatione interposita. actum Baudechisilo ualle, sub die quod fecit mensis Aprilis dies uiginti et quinque, annum tertio regnum domni nostri Childeberti gloriosi regis. […] Uualdromarus, acsi peccator, abba, hanc commotationem a me factam relegi et subscripsi . ☧ Baldoaldus, acsi indignus abba, recognovi subscripsi Senocus ☧ in dei nomine Ursinus, acsi indignus diaconus, subscripsi . ☧ Chramlenus, acsi peccator presbyter, rogatus, subscripsi . signum † Leodonis[…] ☧ Arisulfus subscripsi . Bettolinus subscripsi . signum † Frum[…]l[…] signum † Audromaro. signum † Martino. ☧ ego Sicharius lictor, rogatus, scripsi et subscripsi .

Cross-references (3)

About this record's data
  • From the source institution — accession, description, dimensions, and dating are as catalogued by Papyri.info — DDbDP (Duke Databank of Documentary Papyri) — text.
  • AI-inferred — the image-analysis panel (deities, names, signs) is machine-generated and may be wrong.
  • Approximate location — most map points are plotted at the site centroid, not the exact findspot.
  • Inferred links — cross-references marked with a match method other than explicit-source-field were matched by us, not stated by the source.