no image
DDbDP-text
☧ Childeberthus, rex Francorum, uir illuster
se opportuna beneficia ad loca sanctorum, quod pro iuuameni seruorum uel ancillarum dei pertinet libenti animo praestamus
et hoc nobis ad aeterna retributione pertinere confidemus. ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas uestra quod
nos silua nostra, qui uocatur Cornioletus, super fluuium Sequena, in pago Parisiaco, quicquid ibidem a longo tempore
fiscus fuit, aut in giro tenuit, uel forestariae nostri usque nunc defensarunt, ad monasterio sancti Mariae, sancti Petri
et Pauli uel citerorum sanctorum, quae est constructus in uilla Argentoialo, ubi praeest illustris deo sacrata Leudesinda,
abbatissa, pro mercidem nostri augimentum uel pro consolatione ancillarum dei inibi referenti plena et integra gracia uisi
fuimus concessisse. adeo per praesentem praeceptione decernemus ordenandum, quod in perpetuum volemus esse mansurum:
ut neque uos, neque iuniores seu successores uestri, nec quibuslibet de ipsa silua nostra Cornioletum memorati Leudesindae
aut successores suas uel ipsius monasterii suae Argentoialo contradicere nec nihil exinde minuare, nec nulla
calumnia generare, non praesumatis, nisi quicquid superius contenitur. ipsa silua ad integrum, sicut fiscus noster fuit,
aut foresteriae nostri defensarunt, iam dicta Leudesinda uel pars ipsius monasterii suae Argentoiali aut congregatio
ibidem consistentium omne tempore et nostra indulgentia sub aemunestatis nomineualeat habire concessum
atque indultum, ita ut ad ipso sancto loco perenniter proficiat in augimentum. et ut haec praeceptio firmior habeatur et per tempora conseruitur, manus nostris subscriptionibus subter eam decriuemus roborare.
☧ Childeberthus, rex, subscripsit, ☧
☧ Uulfolaecus iussus, obtolit,
bene ualete.
datum, quod ficit, mensis Aprilis, dies tres, anno tertio regni nostri, Compendio, in dei nomine, feliciter.Spotted an error, a mis-mapped findspot, or have a suggestion? We read every note.